라틴어 문장 검색

Quod cum illa fecisset tarditate modorum et gravitate canentis, illorum petulantiam consedasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:2)
Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:4)
Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:2)
Immo impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut unius se non possit affectioni astringere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:14)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:9)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)
Oculi, simplicitatis disciplinati modestia, nullius petulantiae lasciviebant excursibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:4)
auctoritate superessentialis Usiae, ejusque notionis aeternae, assensu coelestis militiae, naturae etiam, caeterarumque virtutum ministerio [0482A] suffragante, a supernae dilectionis osculo separetur, ingratitudinis exigente merito, a naturae gratia degradetur, a naturalium rerum uniformi concilio segregetur, omnis qui aut legitimum Veneris obliquat incessum, aut gulositatis incurrit naufragium, aut ebrietatis sentit insomnium, aut avaritiae sitiens experitur incendium, aut insolentis arrogantiae umbratile ascendit fastigium, aut praecordiale patitur livoris exitium, aut adulationis amorem communicat fictitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:2)
Qui ebrietatis lethaeo flumine soporatur, perpetuatae sitis vexetur incendiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:5)
Et Salomon dixit, "Nullum secretum ubi regnat ebrietas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:16)
Et ideo servare debes Cassiodori dictum qui ait, "Facilius est ut accusette sitis quam recuset ebrietas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:7)
Quare vinum non est malum, sed ebrietas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION